monumenta.ch > Plinius > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 159
{LXIII} ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat. Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus.